[90] EPISTOLA XC.

THEODORUS BEZA

MARTINO LYDIO.

Franekeram.

Pergratum mihi fuit, mi Frater, hanc occasionem mihi ad te scribendi oblatam, minime id quidem, quod veterem illam nostram in CHRISTO conjunctionem posse existimem aliqua •απροσηνορια• dissolvi: Sed ut tu, quem de nobis sollicitum esse non dubito, de rebus nostris certum aliquid accipias, & nos vicissim, quis sit rerum vestrarum status intelligamus. Et quidem audimus vestra nunc esse, quantum haec tempora ferunt, pacata, quod vobis ex animo gratulamur. Nostra vero, quamvis OPT. MAX. DEO & Servatore nostro potentissimum & ferocissimum hostem admirabiliter prorsus reprimente, sunt in eo statu, ut non tam ab hoste, quam ab ipsa hujus belli diuturnitate oppressi & a nullis adjuti, quod amicis plerisque desint facultates, ipsorum voluntati pares, bonorum & piorum omnium precibus tantopere nunquam indiguerimus. Ad me privatim quod attinet, quamvis septuagesimum quartum fere aetatis annum peregerim, tamen pauca adhuc admodum senectutis incommoda prae multis aliis experior, sic nimirum spatium mihi ad veram conversionem concedente Clementissimo DOMINO & Servatore meo, quam utinam mihi tandem qualem & quantum ab ipso petere non desino benignissime largiatur. Nec tu es mihi, sicuti spero, precibus ad id obtinendum defuturus. Continuit me domi per sesquimensem extraordinaria lassitudo cum recurrente subinde vertigine; inde nunc per DEI gratiam levatus, redii, quantum quidem haec aetas ferre potest, ad muneris mei functionem. Editae sunt interea Gallicae meae in Historiam resurrectionis DOMINI conciones. Dictavi praeterea per intervalla, scriptiunculam quandam de tristissimis illis dissidiis per non nullos tam acriter in Germania renovatis. Ea si ad vos usque pervenerint, velim abs te tuique similibus, non tantum legi, verum etiam expendi, ne quid fortassis obsim iis ipsis, quibus prodesse studeo. Bene vale, mi observande Frater, & nos vicissim amare perge. DOMINUS IESUS tibi & sancto ministerio tuo magis ac magis benedicat. Genevae. XX. Mart. MDCXCIII.